- WOLPHGANGUS Wilhelmus
- WOLPHGANGUS Wilhelmusfil. Philippi Ludovici modo disti, in divisione Neoburgicum Principatum nactus, ductâ uxore Magdalenâ Bavarucâ A. C. 1613. sequente annô Pontificiam Religionem Dusseldorpii publice primum profiteri coepit: Patre dein exstinctô, ditiones subiectas ministrô Iac. Reihingiô Iesuitâ, qui demum ipse ad Euangelicos transiit, ad eundem cultum retraxit. Caesati quoque in Austriae reformatione inserviit. Cum vero Ratisbonae, de translatione Electoratus in Bavarum ageretur, pro viribus se opposuit, negaus ex Aurea Bulla, se proximô agnatô innoxiô praeteritô, dignitatem aliorsum ferri posse. Sed frustra fuit: spes tanien non omnino negata in posterum. Tandem, ob Iuliacensem causam bellis Belgicis involutus, obiit A. C. 1653. unicô filiô Philippô Wilhelmô, qui natus A. C. 1615. patri mortuo successit: Religionis suae acerrimus assertor, et exuxore secunda Hassiaca, quae in mariti gratiam Pontificiis quoque accessit. numerosae prolis Parens.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.